HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT IV: De filiis David

#II Reg. III

Facta est ergo longa concertatio inter hos reges: et David crescente, alter decrescebat. Natique sunt filii David in Hebron primogenitus Amnon de Achinoam; secundus Chelab, vel Chelaph de Abigail; tertius Absalon de uxore gentili, id est Maacha, scilicet filia Tholmai regis Gessur; quartus Adonias filius Aggith; quintus Saphatia filius Abital; sextus Jetthraam, quem Josephus vocat Nathan de Egla uxore sua, quam Hebraei aiunt fuisse Michol; quae sola dicitur uxor ejus, quia in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Quod non videtur posse stare cum in sequentibus legatur Michol in Jerusalem subsanasse David, et dicitur, quod non est natus ei filius de David, usque in diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Sed potuit fieri, ut vicina partui de Jerusalem descenderet in Hebron, ut ibi pareret, tanquam in primitivo loco regni.